Jump to content

Umaru Musa Yar'Adua

E Vicipaedia
Wikidata Umaru Musa Yar'Adua
Res apud Vicidata repertae:
Umaru Musa Yar'Adua: imago
Umaru Musa Yar'Adua: imago
Nativitas: 16 Augusti 1951; Casena
Obitus: 5 Maii 2010; Nigerian Presidential Complex
Patria: Nigeria

Familia

Genitores: Musa Yar'Adua;
Coniunx: Turai Yar'Adua

Memoria

Sepultura: Katsina State

Umaru Musa Yar'Adua (Casenae natus die 16 Augusti 1951; Abuja in urbe die 5 Maii 2010 mortuus) fuit politicus Nigeriae.

Filius politici Musa Yar'Adua, e familia nobili populi Fulani et emiratus Katsinensis ortus, titulum thesaurarii (matawalle) huius emiratus post patrem gessit. Alumnus fuit universitatis Nigeriae septentrionalis Zaria in urbe. Gubernator provinciae Katsinensis nativae a die 29 Maii 1999 usque ad 28 Maii 2007 meruit, quo die, comitiis nationalibus victor, praeses Nigeriae omnis creatus est. Quo officio usque ad mortem, die 5 Maii 2010 obitam, functus est.


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Umaru Musa Yar'Adua spectant (Umaru Musa Yar'Adua, Umaru Yar'Adua).