Vicipaedia:Subscriptio
Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
In Vicipaedia Latina subscriptio est modus communicandi intra usores de propria identitate in paginis disputationum.
Quando subscribitur
[fontem recensere]Commentationes in paginis disputationum paginarum, in paginis disputationum usorum et in disputationibus omnibus semper subscribenda sunt.
Numquam emendationes paginarum subscribe! Historiae paginarum attendunt quod necesse est ut auctores emendationum cognoscantur.
Quomodo subscribitur
[fontem recensere]- Cum tildibus quattuor (id est: ~~~~) quando commentatio tua completa est.
- Cum icona vel vel si arca ferramentorum pro editionem utaris.
De sententiis non subscriptis
[fontem recensere]Si usor obliviscitur suas sententias subscribere, post verba eius adde
{{subst:usor non subscripsit|NomenUsoris|hora et die}}
Cum usor sit sine nomine, scribe autem
{{subst:IP non subscripsit|IP|hora et die}}
Si recensio non subscripta fuit ultima recensio, ad usum harum formularum expendiendum etiam duas paginas speciales visitare potes: hanc paginam si usor nomen habuit, aut hanc paginam si usor fuit sine nomine. Illic substitue nomen paginae non subscriptae in locum vicitextūs Disputatio Vicipaediae:Pagina prima
(sub “Input wikitext”), et, postremo, preme “OK”. Dehinc scriptio idonea sponte ostendetur (sub “Result”).