Vladimirus Odoevskij
Obitus: 27 Februarii 1869, 11 Martii 1869; Moscua
Patria: Imperium Russicum
Familia
Coniunx: Olga Stepanovna Lanskaya
Memoria
Vladimirus Theodori filius Odoevskij (Russice Владимир Фёдорович Одоевский, tr. Vladimir Fëdorovič Odoevskij; 13 Augusti 1804 – 11 Martii 1869), ultimus gentis antiquae ducalis here, fuit scriptor, philosophus, paedagogus, et criticus musicus Russicus.
Inter scripta eius sunt fabulae, mythistoriae. Operibus Ernesti Hoffmann et Friderici Schelling inspiratus, opera fabulosa, phantastica et utopica scripsit. Libros, lingua moribus gentiliciis aptata compositos, ad usum vulgi rustici[1] edebat.
Cum Demetrio Venevitinov, Ioanne Kireevskij et Michaele Pogodin Societatem amoris sapientiae, Russice Общество любомудрия, anno 1823 instituit et praeses eius fuit. Vocabulum любомудрие est φιλοσοφία Graeca e radicibus Russicis composita[2]; hoc nomine invento paricipes societatis a philosophis Francogallicis aevi Illuminationis separari volebant. Musei Rumiantseviani rector anno 1846 factus est.
Praeterea editor fuit quorundam periodicorum. Etiam philanthropus notus est. Anno 1861 senator Imperii Russici factus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Odoevskij spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • |