Alcoranus
Alcoranus[1] vel Al-Coranus[2] vel alchoranus[3] vel Coranus[4] (Arabice [القرآن [الكريم al-qurʾān[u l-karīm] 'recitatio [praeclara]'), est liber sacer religionis Islamicae. In Alcorano sunt 114 capitula, quae surae sive suratae appellantur.
Alcoranum Musulmani Dei verba esse accipiunt, ab archangelo Gabriele Machometo traditum; quae verba Arabice tantum servata (quibus, ut multi Musulmani credunt, nulla in alias linguas versio satis respondet) revelationem Machometo factam hominibus omnibus praebent. Creditur etiam Alcoranus semper in caelo exstitisse priusquam hominibus missus est.
Latine Alcoranus a Roberto Ketenensien versus est et a Theodoro Bibliandride:Theodor Bibliander anno 1543 primo editus.
Praefatio Alcorani
Praefatio seu capitulus primus Alcorani, Fatiha Arabice vocatus, magnum momentum habet magnamque famam. Complectitur 7 versus, inter quos sunt quattuor preces et tres laudationes. Guillelmus Tripolitanus ita Latine reddidit:
- In nomine Dei misericordis et miseratoris. Laus Deo Domino mundanorum misericordi et miseratori, regi in die iudicii. Te colimus, in te confidimus. Offer nos stratae viae directae, stratae per gratiam datae illis, super quos non est ira Dei, neque errant. (Notitia de Machometo 7:1–5)
Nexus interni
- Esto, et est
- Interpretationes Alcorani
- Parabolae alcoranicae
- Sura (caput Alcorani)
- Tafsir Safi
Notae
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemmata 'Alcoranus' et 'Coran seu Alcoran'
- ↑ Carolus Fridericus Gerock, Al-Coranus prophetici muneris Christi laudator. Dissertatio historico-theologica (Argentorati, 1833)
- ↑ "Tractatus magistri Petri de Pennis ordinis fratrum Predicatorum reprobans pseudoprophetam Machometum et nefandissimam legem eius in alchorano traditam."
- ↑ Henricus Porsius, Brevis ac vera narratio belli Persici (1583), p.28 (ubi legitur "duos Coranos")
Bibliographia
- Libri antiquiores
- Beckius, Matthias Fridericus. 1688. Specimen Arabicum, hoc est bina capitula Alcorani, XXX de Roma & XLIIX de Victoria . . . Arabicé descripta, Latiné versa, et notis animadversionibusque locupletata. Augustae Vindelicorum: Kroniger & Goebel. (Textus apud Google Books)
- Marracci, Ludovicus. 1698. Alcorani textus universus ex correctioribus Arabum exemplaribus ... descriptus . . . ac . . . ex Arabico idiomate in Latinum translatus. Patavii: Ex Typographia Seminarii. - Textui cum annotationibus refutatio anteit, quae "Prodromus ad refutationem Alcorani" intitulata primo iam anno 1691 in officina Congregationis de Propaganda Fide Romae edita erat. In interrete: vol. 1 = prodromus vol. 2 = textus cum annotationibus (Arabice, Latine)
Nexus externi
Vicicitatio habet citationes quae ad Alcoranum spectant. |
- Robert, of Chester; Martinus Lutherus (1543). Machvmetis Saracenorvm Principis eivsq́ve svccessorvm vitae, ac doctrina, ipséqve Alcoran. Basilia (urbs): Iohannes Oporinus
- Textus editionis Bibliandri in Corpore corporum
- Al-Quran (Alcoranus interretialis)
- Quran Word by Word // QuranAcademy.org
- Alcoranus, conformatio wav