Jump to content

Chalce

E Vicipaedia
Wikidata Chalce
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°13′49″N 27°34′14″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Chalki Municipality

Geographia

Superficies: 28 chiliometrum quadratum

Chalce (Graece Χάλκη) est insula a Rhodo ad occidentem versa in catena insularum Dodecanesi (sive Sporadum meridianarum) inclusa. Usque ad annum 2010 pristino nomo vel praefecturae Dodecaneso attributa, nunc ad regionalem Rhodi unitatem pertinens una cum Alimia et nonnullis insulis non habitatis est demus Graeciae regionis Aegaei Australis. Locus medius in duas partes divisus est: par superior vocatur Chorium (Χωριό), pars portus Emporium (Εμποριό).

Chalce mense Octobri 2005
Chalce a Rhodo visa

Situs ac loci natura

[recensere | fontem recensere]

A promunturio Armeniste (Αρμενιστής), quae in insula Rhodo a Monolitho in occidentem versus sita est, Chalce fere novem chiliometra distat; usque ad insulam vicinam Alimiam in orientem versus sunt circiter sex chiliometra. Chalce admodum montuosa est; summi montes sunt Maestros (593 m), Prophetes Elias (578 m), Elias (518 m) et Capnicarium (501 m).

Antiquitate in insula tum silvis vestita usque ad 8000 hominum vixerunt, qui imprimis triticum coluerunt. Nomen "Chalce" "aes cyprium" valet, quod prius in insula effossum est.

Historia Chalces arte cum historia Rhodia coniuncta est. Insula usque ad annum 1204 ad Imperium Romanum Orientale pertinebat, postea variis dominiis subiecta erat. Ab anno 1523 usque ad annum 1912 Chalce pars erat Imperii Ottomanici. Anno 1912 Chalce una cum toto Dodecaneso ab Italia occupata et anno 1922 pars Italia facta est. Bello orbis terrarum secundo (1943 usque ad mensem Maium anni 1945) a militibus Germanis, tum (usque ad annum 1948) a copiis Britannicis occupata est. Anno 1948 pars civitatis Graecae facta est.

Index dominiorum, qui Chalcen rexerunt:

Imperium Romanum 27 a.C.n. - 395
Imperium Romanum Orientale 395 - saec. 7
Arabes saec. 7 - 825
Imperium Romanum Orientale 825 - 1204
Respublica Veneta 1204 -
Genua - 1523
Imperium Ottomanicum 1523 - 1912
Italia 1912–1948
Graecia 1948


Res oeconomicae

[recensere | fontem recensere]

In insula Chalce (sicut etiam Syme et Calymno) urinatio spongiae hauriendae, quae paucis decenniis ante adhuc maximi momenti erat, non iam viget. Quod alii quaestus vix sunt, plurimi incolae insulam reliquerunt et in Civitates Foederatas Americae emigraverunt, imprimis in Floridam. Multi eorum in Tarpon Springs sedes collocaverunt.[1] Ne periegesis quidem, quae in aliis Dodecanesi insulis floret, pluribus incolis victum praebere potest, quoniam sustentio periegeticorum difficillima est; etiam aqua potabilis nave in insulam afferenda est.[2]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Situs officialis (Neograece)


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera

Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!