Jump to content

Hedypathia

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia


Hedypathia (Graece Ἡδυπάθεια) fuit carmen didacticum (ut quidam, parodicum) de re cibaria Graece versibus hexametricis medio saeculo quarto a.C.n. ab Archestrato seu Geloo seu Syracusano scriptum. Carmen hodie deperditum partim propter fragmenta ab Athenaeo servata restitui potest, partim ob fragmentum versionis Latinae a Q. Ennio confectae, titulo Hedyphagetica, ab Apuleio citatum.

Athenaeus in Deipnosophistis de titulo et initio operis talia praebuit: "Archestratum vel Syracusanum vel Geloum in libro a Chrysippo Gastronomia inscripto, a Lynceo Callimachoque Hedypatheia, a Clearcho Deipnologia, ab aliis Opsopoeia, carmine epico (incipit: Expositio historiae faciens pro Graecia tota) sic scripsisse."[1]

De pane et cerealibus disserit variatim in variis urbibus Graecis confectis:

Principio munus eloquar Cereris Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν.
Omnium praestantissimam ac optimam Ἔστι γὰρ οὖν τὰ κράτιστα λαβεῖν βέλτιστά τε πάντων,
habere licet polentam ex hordeo fecundo paratam, εὐκάρπου κριθῆς καθαρῶς ἠσσημένα πάντα,
puriter subactam, Lesbi, in fertilibus Eresi glebis, ἐν Λέσβῳ κλεινῆς Ἐρέσου περικύμονι μαστῷ,
aetherea nive candidiorem, qua dii vescuntur: λευκότερ´ αἰθερίας χιόνος. Θεοὶ εἴπερ ἔδουσιν
Mercurius scilicet eo proficiscitur ut emptam illinc auferat.[2] ἄλφιτ´, ἐκεῖθεν ἰὼν Ἑρμῆς αὐτοῖς ἀγοράζει.[3]

Index fragmentorum

[recensere | fontem recensere]

Fragmenta siglis novis ab Olson et Sens enumerantur. Indicem hic habes cum nominibus ciborum et locorum laudatorum. Nomina specierum non pro certis sed exempli gratia accipienda sunt.[4] Inter iura et condimenta culinaria postulantur oleum, acetum, silphium, sal, caseus (passim; caseus tritus, 49), muria (fr. 19, 32, 38), vinum (49), flores herbarum (11), herbae virides (19, 24, 32, 49), Cuminum cyminum (24, 60), sal cumino mixtum (14), Hyssopus officinalis (23), Origanum vulgare (36), folia fici (36). Sidera Pleiades (36), Sirius (27), Orion (37), Arcturus (testimonium 4 apud Athenaei Deipnosophistas 457c-e), Phaëthon (i.e. sol ipse: 34) stationes anni indicant;[5] dei insuper nominantur Demeter (5), Hermes (5), Zeus (59). Auctor amicis Moscho (5, 18, 28 si vera sit lectio), Cleandro (36),[6] etiam Agathone Lesbio (7) atque Messenio quodam (10), seu fictis seu veris, praecepta sua dirigit. Diodorum Aspendium Pythagoreum, Stoae Atheniensis philosophum, sicut coaevum refert (24).

  1. Initium carminis: apud Deipnosophistarum epitomen 4e
  2. Testimonium itineris: apud Athenaei Deipnosophistas 383b
  3. De ciborum optimorum quaestu: apud Athenaei Deipnosophistas 278d
  4. De moribus cenandi: apud Deipnosophistarum epitomen 4e
  5. De pane et cerealibus; Hordeum vulgare, Triticum dicoccum, Triticum aestivum; Lesbos, Eresus, Thebae, Thasos, Thessalia, Tegea, Athenae, Erythrae: apud Athenaei Deipnosophistas 111e
  6. De pistoribus Phoenicibus et Lydis: apud Athenaei Deipnosophistas 112b
  7. De conchyliis; Mytilus galloprovincialis, Ostrea edulis, Scyllarus arctos, Proteoplecten glaber, Pecten jacobaeus, Tapes decussatus, Callista chione, Microcosmus sulcatus, Charonia tritonis; Aenus, Abydus, Parium, Mytilene, Ambracia, Messana, Ephesus, Calchedon, et de amico Lesbio: apud Athenaei Deipnosophistas 92d
  8. De olivis, Olea europaea: apud Deipnosophistarum epitomen 56c
  9. De oleribus, Muscari comosum, Brassica oleracea: apud Deipnosophistarum epitomen 64a
  10. De anguillis, Anguilla anguilla; Rhegium, Messana, lacus Copais, Strymon flumen: apud Athenaei Deipnosophistas 298e
  11. De piscibus minimis, e.g. Aphya minuta et Atherina hepsetus, cum Anemonia sulcata coquendis; Athenae, Phalerum, Rhodus: apud Athenaei Deipnosophistas 285b
  12. De pisce ἔλοπι, fortasse Acipenser sturio; Syracusae, Asia, Creta: apud Athenaei Deipnosophistas 300d
  13. Sparus aurata; Ephesus, Selinus: apud Athenaei Deipnosophistas 328b
  14. Sparisoma cretense; Calchedon, Byzantium: apud Athenaei Deipnosophistas 320a
  15. Merluccius merluccius; Anthedon: apud Athenaei Deipnosophistas 315f
  16. De pisce κάπρῳ; Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 305e
  17. Muraena helena; Fretum Siculum: apud Athenaei Deipnosophistas 312f
  18. Dentex dentex; Fretum Siculum: apud Athenaei Deipnosophistas 322c
  19. Conger conger; Sicyon: apud Athenaei Deipnosophistas 293e
  20. apud Athenaei Deipnosophistas 294a
  21. De pisce γλαύκῳ; Olynthus, Megara: apud Athenaei Deipnosophistas 295c
  22. Alopias vulpinus; Rhodus, Syracusae: apud Athenaei Deipnosophistas 285e, 294f
  23. De pisce ὑΐ; Aenus, Pontus Euxinus: apud Athenaei Deipnosophistas 326f; Eustathius Thessalonicensis, Commentarium in Iliadem 1872.11
  24. Lamna nasus; Torone: apud Athenaei Deipnosophistas 310a, 310b, 162b, 163c
  25. Homarus gammarus; Insulae Lipareae, Hellespontus: apud Athenaei Deipnosophistas 104f
  26. Aristeus antennatus; Iasus, Macedonia, Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 105e
  27. Pagrus pagrus; Delos, Eretria: apud Athenaei Deipnosophistas 327d
  28. De pisce λεβίῃ sive et ἡπάτῳ; Delos, Tenos: apud Athenaei Deipnosophistas 301c
  29. Sarpa salpa; Mytilene: apud Athenaei Deipnosophistas 321e
  30. Scorpaena spp.; Thasos: apud Athenaei Deipnosophistas 320f
  31. De pisce χρόμει; Pella, Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 328a
  32. Platichthys flesus: apud Athenaei Deipnosophistas 306b
  33. Psetta maxima, Solea vulgaris; Chalcis: apud Athenaei Deipnosophistas 288a, 330a
  34. Thunnus alalonga: apud Athenaei Deipnosophistas 326b
  35. Thunnus thynnus; Samos, Byzantium, Carystus, Cephaloedium, Tyndaris, Hipponium: apud Athenaei Deipnosophistas 301f
  36. Sarda sarda; Byzantium, Hellespontus: apud Athenaei Deipnosophistas 278a, 313e
  37. Sargus diplodus: apud Athenaei Deipnosophistas 321c
  38. Thunnus thynnus; Byzantium: apud Athenaei Deipnosophistas 303e
  39. Thunnus thynnus, Scomber scombrus; Sicilia, Pontus Euxinus, Byzantium: apud Athenaei Deipnosophistas 116f
  40. Huso huso; Bosporus, palus Maeotis: apud Athenaei Deipnosophistas 284e
  41. Xiphias gladius; Byzantium, promunturium Pelorias: apud Athenaei Deipnosophistas 314e
  42. Sparisoma cretense, Mullus barbatus; Ephesus, Tichiussa, Miletus, Thasos, Teos, Erythrae: apud Athenaei Deipnosophistas 320a, 325d
  43. Mugilidae e.g. Mugil cephalus; Aegina: apud Athenaei Deipnosophistas 307d
  44. Mugilidae; Abdera, Sinope: apud Athenaei Deipnosophistas 307b
  45. (dubium): Mugilidae; apud Athenaei Deipnosophistas 313e
  46. Mugil cephalus, Dicentrarchus labrax; flumen Gaeson, Miletus, Calydon, Ambracia, et de conquis Syracusanis et Italiotis: apud Athenaei Deipnosophistas 311a
  47. Elasmobranchii, Squatina squatina, Raja batis; Miletus: apud Athenaei Deipnosophistas 319d
  48. Lophius piscatorius: apud Athenaei Deipnosophistas 286c
  49. Torpedo marmorata: apud Athenaei Deipnosophistas 314d
  50. Raja clavata: apud Athenaei Deipnosophistas 286d
  51. Coryphaena hippurus; Carystus: apud Athenaei Deipnosophistas 304d
  52. De pisce λάτῳ; Fretum Scyllaeum: apud Athenaei Deipnosophistas 311e
  53. (dubium): Lithognathus mormyrus: apud Athenaei Deipnosophistas 313e
  54. Octopus vulgaris; Thasos, Caria, Corcyra: apud Athenaei Deipnosophistas 318f
  55. Loligo vulgaris; Dium, Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 326d
  56. Sepia officinalis; Abdera, Maronea: apud Athenaei Deipnosophistas 324b
  57. De lepore, Lepus capensis: apud Athenaei Deipnosophistas 399d
  58. De ansere, Anser cinereus: apud Athenaei Deipnosophistas 384b
  59. De vinis Lesbio, Byblio (sive emendatione recepta Biblino) e Phoenicia, Thasio: apud Deipnosophistarum epitomen 29a
  60. De coronis et unguentis, Commiphora myrrha, Boswellia sacra; de secundis mensis, quibus adsunt ventriculus, vulva, aves, Cicer arietinum, Vicia faba, Malus pumila, Ficus carica; de placentis et melle Atticis: apud Athenaei Deipnosophistas 101b
  61. (dubium) apud Athenaei Deipnosophistas 285c
  62. (dubium) apud Athenaei Deipnosophistas 294e
  63. (dubium) apud Athenaei Deipnosophistas 318f
  1. Athenaei Deipnosophistarum Epitome 4e.
  2. Versio Dalechampii
  3. Fr. 5 Olson et Sens, 4 Brandt
  4. Fontes principales huius indicis: Olson et Sens (2000); Dalby (2003)
  5. Olson et Sens (2000) pp. 6-7, 135-136 et alibi
  6. De Moscho et Cleandro cf. Athenaeus, Deipnosophistae 278e

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones et versiones
  • Paulus Brandt, ed., Parodorum epicorum Graecorum et Archestrati reliquiae. Lipsiae: Teubner, 1888 (Bibliotheca Teubneriana) (Graece)
  • H. Lloyd-Jones, P. Parsons, edd., Supplementum Hellenisticum. Berolini: De Gruyter, 1983 (Graece)
  • O. Montanari, ed., Archestrato di Gela, vol. 1, testimonianze e frammenti. Bononiaee, 1983 (Graece)
  • S. Douglas Olson, Alexander Sens, edd. et interprr., Archestratos of Gela: Greek Culture and Cuisine in the Fourth Century BCE. Oxonii: Oxford University Press, 2000. (Graece, Anglice)
  • Woldemar Ribbeck, Archestrati Syracusii sive Gelensis quae feruntur apud Athenaeum reliquiae (Gymnaasii Berolinensis Ascanii actorum prooemium). Berolini: G. Langenscheidt, 1877 (Graece) Textus apud archive.org
  • Domenico Scinà, interpr., Frammenti della gastronomia di Archestrato di Gela (Italiane) Textus
  • John Wilkins, Shaun Hill, interprr., Archestratus: The life of luxury. Totnes: Prospect Books, 1994 (Anglice)
Eruditio
  • M. T. Amado Rodríguez, "Originalidad léxica en los fragmentos de Arquéstrato de Gela" in Humanitas vol. 62 (2010) pp. 11-21
  • E. Cação, "Preparação e confeção dos alimentos e utensílios de cozinha nos fragmentos de Arquéstrato de Gela" in C. Soares, P. B. Dias, edd., Contributos para a história da alimentação na Antiguidade (Coimbra, 2012) pp. 49-55
  • Andrew Dalby, "Archestratos: where and when?" in John Wilkins, David Harvey, Mike Dobson, edd., Food in antiquity (Exoniae: Exeter University Press, 1995) pp. 400–412
  • Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z. Londinii: Routledge, 2003. ISBN 0415232597
  • E. Degani, "La poesia gastronomica greca" in Alma Mater Studiorum vol. 3 (1990) pp. 33-63 et vol. 4 (1991) pp. 147-175. Reimpressum in M. G. Albiani et al., edd., Filologia e storia: scritti di Enzo Degani (Hildeshemii, 2004) pp. 529-563
  • Kathryn Koromilas, "Feasting with Archestratus" in Odyssey (Nov./Dec. 2007) (Anglice)
  • Carmen Soares, "Receitas do mais antigo guia gastronómico: Iguarias do mundo de Arquéstrato" in M. R. Cândido, ed., Práticas alimentares no Mediterrâneo antigo (Rio de Janeiro, 2012) pp. 64-92
  • J. M. Wilkins, "Athenaeus the navigator" in Journal of Hellenic Studies vol. 128 (2008) pp. 132-152 doi:10.1017/S0075426900000094


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.