Jump to content

Interpretationes Alcorani

E Vicipaedia
Sura prima in codice ab Hattat Aziz Efendi manu scripto

Interpretatio Alcorani sensu strictiore est conamen Alcoranum accurate in aliam quam originalem Arabicam linguam vertere, quod autem multi theologi Islamici impossibile putant, quod verbis Arabicis saepe verba aliarum linguarum non accurte respondeant et praeterea multi Alcorani loci varias interpretationes concedant. Ipse Alcoranus de se dicit:

Ipse est, qui descendere fecit super te Librum, ex eo sunt aliqui versus certi - ii sunt mater Libri - et alii ancipites. (Sura 3,7)[1]

Itaque lectio Alcorani Arabici commendatur.

Interpretatinones antiquae

[recensere | fontem recensere]

Ex tempore byzantino fragmenta Alcorani interpretationis Graecae exstant[2], in Europa autem versione Latina demum nota facta est, quam abbate Cluniacensi Petro Venerabili iubente anno 1143 Anglicus Robertus Ketenensis, Iudaeus baptizatus Petrus Alfunsis, monacus Hermannus de Carinthia et quidam Maurus nomine Mohammed in Hispania Toleti confecerunt. Anno 1543 a theologo Theodoro Bibliandro retractata Basiliae typis mandata est. Interpretatio valde libera est, quae textum originalem partim tantum complectitur, ut magis paraphrasis dicatur. Variis versionibus vernaculis (Theodisce, Nederlandice, Italice) exemplo fuit.

Paulo ante mortem Ioannes de Segovia una cum Yça Gidelli (Īsā Ibn Ĝābir), quod interpretationem antiquam mancam duxit, aliam Alcorani interpretationem perfecit, quae autem non exstat.

Interpretatio maximi momenti anno 1698 Patavio a patre Ludovico Marracci (1612–1700) edita est. Editio eius textum Arabicum una cum versione Latina annotationibus auctis continet necnon refutationem religionis Islamicae ex iudicio Ecclesiae Catholicae Romanae scriptam. Marracci, qui erat magister linguae Arabicae in Studio Urbis et confessionarius Innocentii XI papae, se defendere debuit, quod iam Alexander VII papa Alcoranum typis dari aut in alias linguas verti prohibuisset..[3]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Adel Theodor Khoury: Der Koran: erschlossen und kommentiert. Patmos, Dusseldorpii 2005, ISBN 3-491-72485-6
  • Rudi Paret: Der Koran: Kommentar und Konkordanz. Editio septima. Kohlhammer, Stuttgardiae 2005, ISBN 3-17-018990-5
  • Ömer Özsoy: Vom Übersetzen zum Dolmetschen. Ein koranhermeneutischer Beitrag zur innerislamischen tarǧama al-qurʾān-Debatte. In: Hansjörg Schmid, Andreas Renz, Bülent Ucar (ed.): „Nahe ist dir das Wort …“ Schriftauslegung in Christentum und Islam, domus editoria Friedrich Pustet, Castris Reginis 2010, ISBN 978-3-7917-2256-6 (Theologisches Forum Christentum – Islam), p. 111–121.
  • Hans Zirker: Koran-Transliteration: Duisburg-Essen Publications online.

Ad versionem Latinam

[recensere | fontem recensere]
  • Borrmans, M.: Ludovico Marracci et sa traduction latine du Coran Islamochristiana, 2002, no. 28, pp.73-86 ISSN 0392-7288
  • Nallino, C.A.: Le fonti arabe manoscritte dell'opera di Ludovico Marracci sul Corano in Raccolta di scriti editi e inediti, vol. 2 L'Islam: Dogmatica –´Sufismo – Confraternite, Romae 1940, pp. 90-134
  • Roberto Tottoli: The Latin Translation of the Qurʾān by Johann Zechendorff (1580-1662) discovered in Cairo Dār al-Kutub. Oriente Moderno 95.2015, pp. 5–31

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Interpretationes Alcorani spectant.
  1. Ex versione Theodisca a Rudi Paret facta in linguam Latinam versum.
  2. Schriften zum Islam von Arethas und Euthymios Zigabenos und Fragmente der griechischen Koranübersetzung. Griechisch-deutsche Textausgabe von Karl Förstel (Corpus Islamo-Christianum, Series Graeca, 7), Harrassowitz, Wiesbaden 2009.
  3. Megerlein 1772 in Die türkische Bibel, oder der Koran, p. 16.
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!