Jump to content

Montes Appalachiani

Coordinata: 40°00′N 78°00′W / 40°N 78°W / 40; -78
E Vicipaedia
Despectus ex clivis Monte Back Allegheny, ad orientem spectans, in Montes Appalachianos. Videntur Allegheny Mons (in Silva Nationali Monongahela Virginiae Occidentalis in mediis abscedentiis) et Shenandoah Mons (in Silva Nationali Georgii Vasintoniae Virginiae in abscedentiis).

Montes Appalachiani sunt vastum iugum montium in parte orientali Americae Septentrionalis situm. Appalachiani montes fuisse creduntur altissimi in orbe terrarum abhinc annorum circa 480 milliones, per Ordovicium, Himalaiarum hodiernarum simillimae (sed altiores), cum omnes continentes hodie exstantes coniunctae in forma supercontinentis Pangaeae essent.[1] Altitudinem hodiernarum Alpium et Montium Saxosorum tum attigerunt, antequam erosionem naturalem passi sunt.[2][3] Hi montes itinera obstruunt, quia in catena iugorum vallumque invicem positarum consistunt, quae se in viis ferriviisque ab oriente ad occidentem venientibus opponunt.

Vetus fallitum a fabricatione viaria prope Harrisburgum Pennsilvaniae, secundum Viam 81 inter civitates (Interstate 81) expositum. Talia fallita sunt in Appalachianis plicatis frequentia.
Situs
Cautes super Flumen Novum prope Pontem Gauley Virginiae Occidentalis.
Reconstructio palaeogeographica regionem Pelvis Appalachianae per aevum Medium Devonianum monstrat.[4]
Glaucomys volans super ramum sedet.
Meleagris gallopavo mas in prato perambulat.
Despectus ex Monte Mitchell. Huic montis, 6684 pedes super maris aequor, in Carolina Septentrionali sito, est altissimum ad orientem Fluvii Mississippi culmen.
Mons Carleton, altissimus in parte Novi Brunsvici Montium Appalachianorum mons.
Dumetum Rhododendri maximi in Silva Nationali Pisgah.

Quotidiana silvae animalia sunt Ursus americanus, Mephitis mephitis, Procyon lotor, Marmota monax, Felis rufus, Urocyon cinereoargenteus, Vulpes vulpes, et annis recentioribus Canis latransspecies ab adventu Europaeorum et exstirpatione Canis lupi et Canis rufi gratae. Sues scrofae Europaeae saeculo vicensimo ineunte introductae sunt.

Quotidiana aves silvaticae sunt Meleagris gallopavo silvestris, Bonasa umbellus, Zenaida macroura, Corvus corax, Aix sponsa, Bubo virginianus, Strix varia, Megascops asio, Buteo jamaicensis, Buteo lineatus, et Accipiter gentilis, et varii aves canentes (ordinis Passeriformium), praecipue familiae Parulidarum.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brooks, Maurice. 1965. The Appalachians: The Naturalist's America. A Lois Darling et Lo Brooks inlustratus. Bostoniae: Houghton Mifflin Company.
  • Caudill, Harry M. 1963. Night Comes to the Cumberlands. ISBN 0-316-13212-8.
  • Constantz, George. 2004. Hollows, Peepers, and Highlanders: an Appalachian Mountain Ecology. Ed 2a. Morgantown: West Virginia University Press.
  • Hayes, C. W.. "The Southern Appalachians." National Geographic Monographs, vol. 1.
  • Semple, Miss E. C. 1903. American History and Its Geographic Conditions. Bostoniae.
  • Weidensaul, Scott. 2000. Mountains of the Heart: A Natural History of the Appalachians. Fulcrum Publishing. ISBN 1-55591-139-0.
  • Willis, Bailey. "The Northern Appalachians." National Geographic Monographs, vol. 1.

Diurna de floris faunisque Appalachianis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]