Medicina orthomolecularis
Medicina orthomolecularis est nova doctrina medica, quam Linus Pauling (praemio Nobeliano chemiae anno 1954 dignatus) discipulique eius ab anno 1968[1] professi sunt. Putant enim sanitatem corporis humani in recto (Graece ortho-) numero uniuscuiusque moleculae in corpore naturaliter praesentis constare. Contra pleraque medicamina, ut substantias adventicias, etiamsi nonnumquam ad morbum impugnandum necessaria, valetudini periculosa iudicant. In eorum vicem vitaminorum supplementum (in primis vitamini C[2]) aliorumque elementorum corpori in parva quantitate necessariorum praecipiunt ultra illam copiam, quae e communi cibo vulgo ingeritur[3]. Nomen (chemicus erat) potius quam rem invenit Pauling, quoniam ante eum Catharina Kousmine in Helvetia et Abraham Hoffer in America doctrinas aliquatenus similes profitebantur.
Rationem huius novae doctrinae reddunt, dum memorant humanum genus cum primatibus unum e paucis animalibus esse, quae vitamini C per se elaborandi facultatem amiserint, quod per geneticum errorem (qui enzyma ad hoc irrita fecit) potius quam ob magnum quoddam beneficium ex evolutione acceptum accidisse arbitrantur. Insuper quamvis magnam vitaminorum quantitatem innoxiam esse adfirmant (quod de vitamino A saltem falsum videtur).
Ad illam doctrinam divulgandam anno 1973 The Linus Pauling Institute of science and medicine conditum est. Quo in proposito hoc institutum non multum profecit, quia Institutum Sanitatis Civitatum Foederatarum (National Institute of Health) novam doctrinam non comprobavit. Itaque publicationes medicinae orthomoleculari deditae (e.g. Journal of Orthomolecular Medicine anno 1967 ab Abraham Hoffer conditum, aut Journal of Nutritional and Environmental Medicine[4]) in bibliographicorum datorum thesauro Medline non recensentur, quae censura quaedam esse videtur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Linus Pauling, "Orthomolecular Psychiatry", Science 1968(60) : 255-271 et "Orthomolecular Somatic and Psychiatric Medicine", Journal of Vital Substances 1968(14) : 1-3.
- ↑ L. Pauling, Vitamin C, the common cold, and the flu, Freeman, 1976
- ↑ L. Pauling, How to live longer and feel better, Freeman, 1986.
- ↑ Usque ad annum 2008 tantum publicatum