Jump to content

Testes Iehovae

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia


Testes Iehovae[1] (Anglice Jehovah's Witnesses) sunt societas religiosa, quam constituit Carolus Taze Russell circa annum 1874, in Civitatibus Foederatis. Biblia Sacra ad verbum interpretari solent; et sic favere propriis doctrinis, ut novos semper gregales sibi cogant.

Testes Iehovae praedicant per domos Sophiae in Bulgaria.
Testes Iehovae praedicant coram populo in Ucraina.
Coetus in Atrio Regni Testium Iehovae.
Conventus Testium Iehovae.

Nomine utuntur Iehovah, quae est pronuntiatio nominis Dei IHVH, quod indicatum est Moysi iuxta rubum.?[2] Quae nominis deformatio inde venit, quoniam nulli licebat Iudaeorum dicere nomen divinum. Propterea, nomen eorum dei proferebant cum sonis vocalibus verbi Adonai, quod Hebraice idem valet atque dominus. Non ergo sine causa in conversionibus Veteris Testamenti sive in linguam Latinam sive in Graecam nomen domini substituebatur in locum nominis Dei IaHVeH.

Nomen Iehova[h] depromptum est ex Isaias 43, 10-12[3], ut sequitur:

10 Vos testes mei, dicit Iehova, et servus meus quem elegi. Propterea scietis, et credetis mihi, et intelligetis quod ego sum; ante me non est formatus Deus, nec post me erit. 11 Ego, ego sum Iehova, et nullus praeter me servator. 12 Ego annuntiavi, et servavi, et audire feceram; et non in vobis alienus. Vos ergo testes mei, dicit Iehova, quod ego sim Deus.

Testes Iehovae sunt communitas religiosa Christianitatis. Condebantur in Civitatibus Foederatis anno 1879. Sunt plus quam septem milliones testium Iehovae ubique in orbe terrarum. A quibusdam autem secta habetur.

Testes Iehovae credunt verba biblica veritatem esse. Deum Iehovam creatorem mundi et vitae omnis putant, ut in Biblia in Libro Genesis scribitur. Evolutum esse hominem negant.

Nomen Iehovae sanctum censent. Exsistentiam Trinitati Sanctae negant. Reiiciunt dogma purgatorii et infernorum ardorum. Expectant resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi in terra.

Testes Iehovae sanguinem sub omni specie ingerere abhorrent.

Honestas eorum nota est. Arma et militias obiectores conscientiae repudiant et transfusionem sanguinem negant.

Paene in nationibus cunctis terrae testes Iehovae homines omnes de Biblia Sacra, Deo et nomine eius Iehova, filio eius Iesu Christo et regno celesti futuro narrant. Studium Bibliae offerunt.

Propter confessionem fidei atque recusationem violentiae in multis regionibus testes Iehovae vexati poenas dederunt et necati sunt. Adolphus Hitler, dictator Germaniae ab anno 1933 ad 1945, omnes testes Iehovae perire iussit. Milia victimarum in castris tormentis adficiebantur. Actiones et publicationes eorum etiam hodie in plus quam viginti regionibus vetitae sunt et prohibentur.

Regiones in quibus societas prohibetur

[recensere | fontem recensere]

Aegyptus, Afgania, Algerium, Arabia Saudiana, Bhutan, Bruneium, Corea Septentrionalis, Emiratus Arabici Coniuncti, Iemenia, Insulae Maldivae, Iordania, Iracum, Libya, Marocum, Res publica popularis Sinarum, Singapura, Tunesia, Usbecia, Vietnamia.

Nexus interni

  1. Orestes Carbonero, "Patratorum conscientia scelerum," Latinitas, Scripta in Certamine Vaticano praemio honestata (2004).
  2. Vide Exodus 3, 1-15.
  3. Versione Iohannis Calvini Scripturarum.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]