Jump to content

Vinculum chemicum

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Vincula chemica formando novae substantiae creantur. Exempli causa duae quantitates hydrogenii plus una oxigenii dant duas aquae (sive oxidi dihydrogenii). In quaque molecula aquae duo vincula habemus, una inter quoque hydrogenium et illud oxygenium.

Vinculum chemicum(-i, n.) est quaedam electronum communicatio quae atomos in moleculas unit. Haec notio (de per electronum communicationem atomos uniendo), e mechanica quantica deducta, hodie in axiomatica scientiae chemicae notione constat.

Species vinculi inter atomos

[recensere | fontem recensere]
Exemplum vinculi covalentis inter carbonia. Inter carbonia sunt duo vincula speciei σ et π.

Inter duas atomos sunt tres vinculi chemici species, quae discrepant secundum eorum virium magnitudinem: covalens apolare, convalens polare, et ionicum. Forma vinculi dependet a differentia inter atomorum electronegavitates. Si differentia est maior, deinde onus electricum distincte ab alia atomo propius ad alteram commovetur. Si differentia est maxima, onus electricum absolute ab alia ad alteram commovetur et deinde atomi onus affixae dicuntur ionta.

Vinculum covalens apolare

[recensere | fontem recensere]

Vincula covalentia creantur si differentia electronegavitatium inter atomos est minus quam 2.1 (secundum formulam electronegativitatis Pauling). Et si differentia est minus quam 0.5, vincula covalentia dicuntur apolaria. Exempla vinculi covalentis apolaris sunt vincula inter carbonium et hydrogenium in methano.

Vincula metallica et semimetallica, sicut in metalles et semimetalles, sunt species vinculi covalentis apolaris specialis ubi electrones inter milles atomorum aequaliter partitur. Vincula aromatica eadem sunt sed, ut in benzene, sunt inter manum atomi.

Vinculum covalens polare

[recensere | fontem recensere]
Exemplum vinculi metallici, ubi signi () significant electrones quae atomi Zinci aequaliter compartitur.

Vincula covalentia dicuntur polaria si differentia electronegavitatium inter atomos vinculum formandas est aequalis aut maior quam 0.5 et minus quam 2.1. Exempla vinculi covalentis polaris sunt vincula inter oxygenium et hydrogenium in aqua et vincula inter ferrum et duos anulos aromaticos in ferroceni (C5H5-Fe-C5H5).

Vinculum ionicum

[recensere | fontem recensere]

Vincula ionica inter atomos creantur si differentia electronegativitatium est aequalis aut maior quam 2.1. Quamquam in vacuo vincula ionica fortior quam covalens esse potest, in aquato inbecillior generaliter sunt, quis omne ion moleculas aquae ad se attrahit, tantum ut onus suum et vim electrostaticam inter ionta attenuat. Exempla vinculi ionici sunt vincula in chlorido natrii et hydroxido kalii.

Species vinculi inter moleculas

[recensere | fontem recensere]

Sunt duae species vinculi inter moleculas principales: hydrogenica et van der Waals. Vincula harum specierum saepe non chemica sed physica esse dicuntur.

Vinculum hydrogenicum

[recensere | fontem recensere]
Exemplum vinculi hydrogenici inter duas moleculas aquae.

Hydrogenica appellantur vincula inter moleculas quae hydrogenium habent atomis eius altae electronegativitatis affixum, ita ut e molecula proton exponatur(i.e., forma ionica hydrogenii) . Exemplum maximi momenti est aqua, in quo hydrogenium ad oxygenium affixum est. Oxygenium negativum uni moleculae adfixum attrahit hydrogenium positivum alterae moleculae affixum, et vice versa. Hic attractus inter moleculas multas proprietates aquae explicat praesertim congregrationem moleculae aquae ut status eius fluidus solidusque formetur.

Vinculum van der Waals

[recensere | fontem recensere]
Vires van der Waals explicant quomodo pressio gasi P commutatur cum temperaturam gasi T et volumen V vasi gasum continenti variamus.

Vincula van der Waals, imbellissimae formae vinculi inter moleculas pro Iohanne Diderik van der Waals appellatae, sunt ob interactiones electrostaticas quae in polare molecularum constitutione dependent.

Moleculae nuncupantur polares si onus electricum negativum a positivo in eis separatum est super totam moleculam in promedio. Quantitas polaritatis est mensura eiusdem orta ex illius quantitate oneris separati et distantia separationis coniunctim.

Secundum Iacobum Israelachvili sunt quattuor formae virium van der Waals: vis Keesom operat solum quando ambae moleculae sunt polares, vis Debye operat quando quam minime una ex duabus moleculis est polaris et vis London semper operat vel quando neutra molecula est polaris, ob fluctuationum dipolarum quanticarum causam. Vis London quoque sicut vis Casimir scitur quando ea inter laminas metallicas operat.

Nexus interni