Aeschines
Aeschines (Graece Αἰσχίνης; natus Athenis ca. 390, mortuus 314 a.C.n.) fuit unus e decem oratoribus Atticis praecipue notus ob Demosthenis inimicitiam (Laërt. 2. 7.). Atrometi et Glaucotheae filius, tribu Cothocides erat.[2]
De familia
[recensere | fontem recensere]Ab ipso Aeschine de familia optime certiores facti sumusː nam in oratione de Falsa legatione[3] tum cum mortem deprecabatur omnes ad tribunal ei adstabantː pater Atrometus nonaginta quatuor annos tum natus (circa 437 a.C.n. igitur natus erat) qui tempore trigintavirum in exsilium profectus erat ac deinde cum populo redierat. Ut multi rem familiarem in bello amiserat et ludi magister vitam quaesivit.[4] Fratrem maiorem quoque memorat Philocharem qui Iphicratis miles fuit et tunc iam tertium strategus electus erat. Item fratrem minorem Aphobetum, qui legatus ad Persarum regem quondam missus erat et civitatis reditus administravit[5]. Item socerum Philodemum et eius filios Philonem et Epicratem. Postremo liberos adhuc parvos quos Aeschines e Philodemi filia genuitː filiam unam et duo mares. Secundum Demosthenem Aeschinis mater ad occulta mysteria initiabat[6].
De vita publica
[recensere | fontem recensere]Non minus quam sex[7] breves vitas Aeschinis nobis reliquit docta antiquitasː unam e Vitis decem oratorum falso Plutarcho tributis, duas anonymas, aliam Apollonii cuiusdam inscriptam, aliam e Photii bibliotheca, aliam in Suda encyclopaedia repertam, quae omnes in manuscriptis operibus varie praeponebantur. Nihilo minus optimi fontes et maxima fide digni sunt ipsae Demosthenis et Aeschinis orationes, si quidem critico iudicio leganturː nam alter detrectatorie, alter apologetice res ab Aeschine gestas referebat. Coram auditoribus qui eum norant tamen habebantur.
Humili loco natus Aeschines adolescens tragoedias ob pulchram vocem actitavit,[8] deinde scriba et Consilii amanuensis fuit[9] unde et ad rempublicam accessit.[10] Tum plures legationes obiit inter quas illam de Pace ad Philippum (346 a.C.n.) in qua proditionis accusatus a Demosthene est.[11] Paulo antea in Arcadiam missus erat ad societatem Graecorum contra Philippum efficiendam.[12] Cur postea sententiam suam de Macedonibus tota re mutarit nescimus nisi una cum Demosthene pecunia accepta opinamur. Certe in iudicio de legatione (343 a.C.n.) potentium tum virorum, Eubuli et Phocionis, patrocinio[13] fretus triginta suffragiis in 501 iudicibus poenam effugit. Simul stipendia solita merebatː apud Mantineam pugnavit (362 a.C.n.) et postea in Euboea cum stratego Phocione circa 350 a.C.n. unde victoriam apud Tamynas ipse populo Atheniensi renuntiavit atque corona donatus est.[14] Maximum peccatum anno 339 a.C.n. commisit cum oratione accusatoria erga Amphissenses in Amphictyonia habita quartum bellum sacrum movit et Macedonibus iter in Graeciam aperuit, stultitia an proditione ut volebat Demosthenes incertum[15] est. Tamen populus Atheniensis ab illo bello abstinuit quia post haec eventa Demostheni magis quam Aeschini fidem habuit quem a re publica gerenda prohibuerunt.
Philippo mortuo et Alexandro Asiam tenente[16] patrocinio Macedonum confisus, Ctesiphontem in ius vocavit, quod decernendis Demostheni honoribus ipse contra leges fecisset,[17] sed victus in illo de corona certamine et damnatus, cum multae solvendae impar esset Rhodum exulavit.[18] Ibi cum scholam aperuisset,[19] et "legeretur illa Demosthenis oratio, quam adversus cum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem ut tradit Hieronymus."[20]
Cicero Aeschinis et Demosthenis orationes inter se contrarias convertit.[21] Orationem Aeschinis qua Timarchum de impudicitia accusavit laudat Gellius.[22] Praeter has exstant etiam eius oratio de male gesta Legatione et XII Epistolae quae nunc spuriae creduntur.[23]
Rhodo Samum navigavit ibique vitam finivit.[24] Memorant e Latinis cum laude Cicero[25] et alii.[26]
Opera servata
[recensere | fontem recensere]Tres tantum orationes Aechinis norant antiquiː quartam Deliaca inscriptam et hodie deperditam reiciebant tamquam apocrypham. Omnes orationes exstantes in Demosthenem directae sunt, cui in rebus publicis Aeschines maxime adversabaturː
- Contra Timarchum (ΚΑΤΑ ΤΙΜΑΡΧΟΥ)ː post legationem ad Philippum et Philocratis pacem (346 a.C.n.) Demosthenis partes huic Timarcho mandaverunt Aeschinem ob falsam legationem proditionis accusaret. At Aeschines eos praevenit dum lege Solonis fretus vetante in coetibus populum adloqui qui corpus ad alienam libidinem vendidissent, censoria probatione apud iudices ei denuntiata,[27] hac oratione eum capitis deminutione (ἀτιμία) damnare conatur. Quod ei successit atque ita accusationes de legatione differre potuit. Textus Graecus, Latina versione adposita
- De male gesta legatione (ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΠΑΡΑΠΡΕΣΒΕΙΑΣ) ː quarto post anno (343 a.C.n.) Aeschines ob eandem legationem a Demosthene proditionis iterum accusatur et sese purgat. Textus Graecus, Latina versione adposita
- Contra Ctesiphontem ( Κατὰ Κτησιφῶντος) circa 330 a.C.n. habita haec oratio Ctesiphontem accusat quod decretum coronam auream Demostheni conferens contra leges (γραφὴ παρανόμν) scripserit atque ad populum tulerit. Maxima tamen orationis parte demonstrare vult Aeschines quam indignus sit Demosthenes qui talem honorem acciperet. Demosthenes oratione De Corona respondit. Quia in hoc iudicio Aeschines quintam suffragiorum partem non rettulit magna pecuniae summa multatus est. Textus Graecus, Latina versione addita
Duodecim epistulae Aeschinis inscriptae olim circumferebantur quae olerumque ad axsilium spectantː hodie omnium consensu apocryphae iudicantur.[28]
De posteritatis iudicio
[recensere | fontem recensere]Iam ab initio Aeschines sub Demosthenis umbra latuit qui sine dubio oratorium certamen apud posteros vicit. Cicero eum ut Demosthenem "ornate, graviter, copiose" dicere aestimabat[29]; alibi levitatem et splendorem eius verborum[30] laudat, alibi sonitum.[31] In summa eodem dicendi genere atque Demosthenes usum esse iudicat, at non tam bene. Dionysius Halicarnasseus ne monographia quidem eum dignatus est. Quintilianus eum 'latiorem, audentiorem, excelsiorem'[32] quam alii dicebat sed cum Demosthene comparatus 'carnis plus habere, minus lacertorum'[33] videbatur. Hodieque Graecis litteris qui student Aeschinem in coniunctione cum De corona oratione eius adversarii legunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In Timarchum 25-6 et Demosthenes, De falsa legatione 251 de statua Salaminia dicensː τὸν Σόλων᾿ ἀνακεῖσθαι τῆς τῶν τότε δημηγορούντων σωφροσύνης παράδειγμα, εἴσω τὴν χεῖρ᾿ ἔχοντ᾿ ἀναβεβλημένον = 'Solonem exemplum illorum oratorum modestiae proferri, manu involuta...' Quocirca Timarchi et Demosthenis gesticulationem vituperabat.
- ↑ Demosthenes, De corona 180. Athen. 6 p 631 et Phot Cod 264.
- ↑ 146-152.
- ↑ Demosthenem, De falsa legatione 249. Anno proximo mortuus est (Contra Ctesiphontem 191-2).
- ↑ De fratribus vide etiam Demosthenem, De falsa legatione 237-9.
- ↑ Demosthenem, De falsa legatione 249 et alibi, in primis de Corona 259-260 (ad cultum Bacchicum pertinere videbantur). Quae omnia ex illis orationibus in Vitas Aeschinis translata sunt.
- ↑ Septima mutilata in papyro antiqua reperta estː Collection des Universités de France I p.10.
- ↑ Demosthenes, De corona 180, 249, 262-5 et De falsa legatione 200, 246-7. Alfred P. Dorjahn, "Some Remarks on Aeschines' Career as an Actor", The Classical Journal, 1929ː 223-229
- ↑ Demosthenes, De falsa legatione 70ː ὑπογραμματεύων γὰρ ὑμῖν καὶ ὑπηρετῶν τῇ βουλῇ... Cf ibidem 200 et 249.
- ↑ Cic 4 Rep 11 et Augustin 2 Civ D 11
- ↑ Id Orat. 531
- ↑ Oratio de Falsa legatione 79 et 157 et 164. Demosthenes, De falsa legatione 10-12.
- ↑ de falsa legatione 184
- ↑ Oratio de Falsa legatione 167-170.
- ↑ Certe de hoc facto diu postea ipse gloriatur Contra Ctesiphontem 107-124. Cf Demosthenes, De Corona 140-159.
- ↑ Cic Opt gen orat. 7.
- ↑ Quintil 3 6 3; 5, 13,41 et 7 1 2
- ↑ Phot l. c.
- ↑ Quintil 12 10 19.
- ↑ ep 53 al 403 n 2; Adde Cic 3 Orat 56.213 et Plin 7 31 1, Val Max 8 10 ext 1, et Jul Val Gest Alex M 2 7 sqq. Quae tamen fortasse nihil aliud fuit quam pia fabula nihil historici retinens.
- ↑ Opt gen orat 8 et seqq. coll. 3 Tusc 26, et Orat 8, Hieronym ep 57. al 101 n. 5.
- ↑ 18 3.
- ↑ Confer De editione orationis Contra Ctesiphontem et de "Aeschinis quae feruntur epistulis" quae [1]
- ↑ teste Phot loc. cit. Qui plura habet de eo passim in Bibliotheca col Philostr Vit Sophist 1 18 et Pseudo Plutarch Vita X Oratt.
- ↑ praeter ll. cc. Brut 9 82 et 84, 5 Fin 2.
- ↑ Jul Vict p 212 et 261 Orell, Plin 2 ep 3, Ammian. 30 4 5, Capell 5 § 432; Tacit Dial de Orat 15 et 25 Augustin 2 contr Crescon 1 et Quintil 2 17 12, 11 3 7 et 168, coll 1 10 67 et alibi
- ↑ 2ː ἐπήγγειλα αὐτῷ τὴν δοκιμασίαν ταυτηνί = hoc eum censorio iudicio reum feci (Didot). Cf. ibidem 32.
- ↑ A Rudolfo Hercher hic recensitae et Latine conversae.
- ↑ Orator 29
- ↑ Ibid. 110.
- ↑ De oratore III.28
- ↑ XII.10.23.
- ↑ X.1.77.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aristoteles, Rhetorica
- Cicero, Brutus 36, 285, 290 et Orator 26, 29, 57, 110-1, 235 et De optimo genere oratorum VII et De oratore III.213.
- Demosthenes, De falsa legatione
- Dionysius Halicarnasseus, Demosthenes 35.3-8 et 55-57.
- Plinius Minor, libro nono Epistularum 26.10-12
- Quintilianus, Institutio oratoria II.17.12, IV.4.5, X.1.22 et 77, XI.3 et 168, XII.10.19 et 23.
- Vitae decem oratorum Plutarcho tributae apud Remacle
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Aubrey Diller, "The Manuscript Tradition of Aeschines' Orations", Illinois Classical Studies, 1979ː 34-64
- Gulielmus Dindorfius (edidit), Scholia graeca in Aeschinem et Isocratem ex codicibus aucta et emendata, Hildesheim, 1970
- Andrew R. Dyck, "The Function and Persuasive Power of Demosthenes' Portrait of Aeschines in the Speech 'On the Crown'", Greece & Rome, 1985ː 42-48
- M. Edwards, "Aeschines", in Narrators, Narratees, and Narratives in Ancient Greek Literature: Studies in Ancient Greek Narrative, 2004ː 349-354
- Sophie Gotteland, "La sirène et l'enchanteur : portraits croisés d'Eschine et de Démosthène à la tribune", Revue des Études Grecques, 2006ː 588-608
- Edward M. Harris, Aeschines and Athenian Politics, Oxford University Press, 1995 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0-19-866121-4)
- Jan Fredrik Kindstrand, The stylistic Evaluation of Aeschines in Antiquity, Uppsala, 1982 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica Quarta recensio critica Quinta recensio critica
- Jean Lenaerts, Papyrus littéraires et tradition textuelle : le cas d'Eschine, Bruxellis, 2020 (Papyrologica Bruxellensia, ISSN 0078-9402 ; 40)
- Georg Marchand, Charakteristik des Redners Aeschines, Cassel, 1876
- Jean-Fabrice Nardelli, "Citations épiques chez les orateurs attiques : le cas d'Eschine", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 2003ː 355-377
- Cletus Pavanetto, Graecarum Litterarum Institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN 88-213-0361-6)
- G. Ramming, Die politischen Ziele und Wege des Aeschines, Erlangen, 1965 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Galen O. Rowe, "The Portrait of Aeschines in the Oration on the Crown", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1966ː 397-406
- Joele Sadourny, "À la recherche d'une politique ou les rapports d'Eschine et de Philippe de Macédoine de la prise d'Olynthe à Chéronée", Revue des Études Anciennes, 1979ː 19-36
- Ruth Webb, "Eschine et le passé athénien : narration, imagination et construction de la mémoire", Cahiers des études anciennes, 2009ː 129-147
- Guy Westwood, The rhetoric of the past in Demosthenes and Aeschines : oratory, history, and politics in classical Athens, Oxonii, 2020 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica Altera recensio critica
- Nancy Worman, "Insult and Oral Excess in the Disputes between Aeschines and Demosthenes", The American Journal of Philology, 2004ː 1-25
- "Aeschines and Demosthenes" in Characterization in Ancient Greek Literature: Studies in Ancient Greek Narrative, vol. 4, 2018ː 428-442